monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 67, 4
Verum his quia haeretica sunt et frivola, funditus omissis, intelligamus sincere et catholice sex illos dies in quibus mundi huius ornatum perfecit Deus et septimum in quo ab omni opere suo requievit, quem ob id perpetuae quietis benedictione sanctificavit, non sex annorum millia saeculi laborantis et septimum regni beatorum in terra cum Christo, sed sex potius aetates significare mundi labentis in quibus sancti laborant in hac vita pro Christo, et septimam perpetuae quietis in alia vita quam solutae a corporibus percipiunt animae sanctae cum Christo.